
Ulpiānus. Femĭnae ab omnĭbus officiis civilĭbus vel publĭcis remōtae sunt et ideo nec judĭces esse possunt nec magistrātum gerĕre nec postulāre nec pro alio intervenīre nес рrосuratōres existĕre. Item impūbes omnĭbus officiis civilĭbus debet abstinēre. Селекция: натуральные камни, бархат, брабантское кружево, кожа, стразы


Idem. Nihil tam naturāle est quam eo genĕre quidque dissolvĕre, quo colligātum est. Ideo verbōrum obligatio verbis tollĭtur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvĭtur.

Modestīnus. Privilegia quaedam causae sunt, quaedam persōnae. Et ideo quaedam ad herēdem transmittuntur, quae causae sunt: quae persōnae sunt, ad herēdem non transeunt.